David MacMillan
Jump to navigation
Jump to search
David MacMillan (natus die 16 Martii 1968[1]) est chemicus Americanus origine Scotica[2] et James S. McDonnell Distinguished University Professor of Chemistry? in Universitate Princetoniensi, ubi praeses facultatis chemiae ab anno 2010 ad annum 2015 meruit.[3][4] Chemiae organicae peritus est.
Praemium Nobelianum chemiae cum Beniamino List investigationum catalysis organicae asymmetricae causa anno 2021 accepit.[5]
Eius almae matres sunt Universitas Glasguensis (BSc) et Universitas Californiensis apud Irvine (MSc, PhD).
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Professor David MacMillan FRS.
- ↑ "Chemistry Nobel awarded for mirror-image molecules". stv News. 2021-10-06.
- ↑ "Home".
- ↑ Colloquium interrogatorium cum professore MacMillan in pagina "Eminent Organic Chemists" ab ACS Organic Division datum invenitur.
- ↑ De Praemio Nobeliano Chemiae anno 2021 apud nobelprizes.org.