Danebury
Danebury (nomen Anglicum, scilicet "Castra Danorum") est castra collina saeculo VI a.C.n. constructa a populo ut videtur Celtico; in comitatu hodierno Hantonia iacet in Anglia meridionali, km fere 19 a Wintonia distans. Castra a Barry Cunliffe inter annos 1969 et 1988 excavata sunt; unde constat situm ab anno circiter 100 a.C.n. desertum esse. Temporibus autem mediaevalibus ab anno 1491 mercatus annuatim hic tenebantur.[1]
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Samantha Letters, "Gazetteer of Markets and Fairs in England and Wales to 1516"
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Danebury spectant. |
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- Barry Cunliffe, Danebury: Anatomy of an Iron Age Hillfort. Londinii: Batsford, 1983. ISBN 0-7134-0998-3
- Andrew Payne, Mark Corney, Barry Cunliffe, The Wessex Hillforts Project: Extensive Survey of Hillfort Interiors in Central Southern England. Londinii: English Heritage, 2007. ISBN 978-1-873592-85-4