Grex Mercedes et Benz

E Vicipaedia
(Redirectum de DaimlerChrysler)
Jump to navigation Jump to search
Sedes principalis, Stutgardiae.

Grex Mercedes et Benz, ante mense Februario 2022 Daimler AG, antea DaimlerChrysler AG est complexus mercatorius, in bursa notatus, fabricatorius Germanicus sedi principali Stutgardiae quo in primis autocineta et autocineta onerarium fabricantur. Praeses est Ola Källenius.

Anno 2021 venditiones omnes erant pretio 168,0 millionum Euronorum. Grex Mercedes et Benz lucrum operativum fecit millionum Euronorum 5517 id est lucrum 3227 millionum Euronorum. Cooperatores sunt 360 685 in societate quod est 6 centesimae partes minus quam anno 2005. Finibus anni 2021 societates Sinienses 20, civitas Cuvaitum 7 centesimas partes capitalis habuerunt. Confer Diurnarium Generale Francofordense diei 14 Februarii anni 2007i.

Historia[recensere | fontem recensere]

Principia anno 1883 cum corporatione Benz & Cie. Caroli Benz, Manhemii, condita fuerunt. Anno 1926 fusione cum societate motoriorum Daimlerianorum, Amadei Daimler, Stutgardiae, emanavit societas anonyma Daimler et Benz (Theodisce Daimler-Benz AG).

Anno 1998 hodierna societas anonyma fusione duarum societarum, societatis Daimler et Benz (Theodisce: Daimler-Benz AG) et corporationis Chrysler formata est societas DaimlerChrysler. Anno 2007, partes Chrysler maiores venditae, nomen in Daimler mutatum est. Diffissione partis plaustrorum (mense Aprili 2021) fuerunt incepta duo: Grex Mercedes et Benz (Mercedes-Benz Group AG) et Daimler Truck.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Benzinum" de verbis Arabicis turis (لبان, chuban) Iavae (جاوة, zawi) → verbum Italicum vetum benjui → Latinum medii aevi: benzoe; at non de Carolo Benz derivatum.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]