Cape puellam (ludus Mediae Asiae)

E Vicipaedia
(Redirectum de Cyzcuu)
Jump to navigation Jump to search
Equites tralaticiam vestem gerentes Cazachicam equestrem culturam monstrant osculandi dantes lusum qyz quu.

Cape puellam (Cazachice қыз қуу qyz quu; Chirgisice кыз куумай kyz kuumaj) est ludus generalis in Asia Media, praesertim Cazachia et Chirgisia, in quo vir feminam equo admisso equitantem persequitur, ut ab illa permittatur osculum capere. Sin autem non id consecutus erit, feminae invicem eum persequi et flagello verberare conari licebit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]