Currus solis Trundholmiensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Currus solis

Currus solis Trundholmiensis (Danice Solvognen) est votum sculptile ab aetate aenea Scandinavica oriundum, quod anno 1902 in palude caesposa prope Trundholmiam commune in Selandia septentrionali sita repertum est. Quod opus ad canona culturalem Daniae pertinens in Museo nationali Daniae conservatur. Secundum rerum peritos musei currus solis ex anno fere 1350 a.C.n. est.[1]

Inspector regni, cum anno 1902 primam arationem paludis siccatae Trundholmiensis in Højby, vico in Odsherred paeninsula sito, faciebat, fragmenta currus solis ex terra arata surgere vidit. Conlectis quae reppererat fragmentis rerum peritos musei adiit auxiliumque petivit.

Deinde anno 1998 locus, ubi currus solis repertus erat, denuo metallorum detectorio investigatus est. Qua ratione adhuc una et viginti partes currus solis repertae sunt. Quae particulae erant axes et radii rotarum ac fragmenta orbium. Quibus particulis conservatis exemplar currus solis paene centum annis antea repertum suppletum est.[2]

De opere[recensere | fontem recensere]

Currus solis est opusculum artis ex aere et auro confectum, 54 cm longum, 29 cm latum, 35 cm altum; cire perdue ex pluribus particulis confectum. Opusculum ad sacrificium adhibitum, antequam in paludem demersum esset, diffactum esse videtur. Pars postica currus lancem rotundam habet 24 cm in diametro, auratam dextro tantum latere. Confectus est ex duabus laminis convexis, quae externo circulo supra commissuram circumducto inter se conexae sunt. Auratura in exteriora laminae aeneae fixa est ac figuris ornata. Figurae in decorativis consistunt orbiculis, quibus cochleatae orbiculataeque figurae interiacent. Caput equi oculis saetaque extusis ornatum est. Cauda autem trunculus in formam infundibuli factus. Sex habet rotas quaternis radiis.

Currus esse putatur solis equo vecti: solem equo mythico vehi aeternum in caelo iter facienti. Interdiu in caelo solem vehit, nocte per viam subterraneam ex occasu ad orientem reversus eundem cursum iterans.[3] In hoc opere artis equus et sol superpositi sunt currui sex rotarum, qui fune trahi possit.[4]

Ubi et quando confectus sit[recensere | fontem recensere]

Cum figurae cochleariae in auratura adhibitae propriae sint aetatis aeneae Scandinavicae, opinio est currum solis in Scandinavia confectum esse. In Selandia septentrionali (Jægersborg Hegn) alia quoque reperta est lamina, quae similis est laminae in curru solis repertae. [5] Si plura exemplaria currus confecta sunt, fieri potest, ut in Selandiae regionibus officina horum fuerit.[6]

Quando confectus sit currus solis, ambiguum est. Rerum periti musei nationalis Daniae, comparatis aliorum aeneorum operum ornamentis, fere annum 1350 a.C.n. posuerunt, nam ea aetate figurae cochleatae rotundaeque magnopere in usu erant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nationalmuseet (a); Kaul & Harding 2016.
  2. Nationalnuseet (b).
  3. Odsherreds Museum.
  4. Nationalmuseet (a).
  5. Odsherreds Museum.
  6. Nationalmuseet (a); Odsherreds Museum.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Flemming, Kaul (2004) Der Sonnenwagen von Trundholm. Der geschmiedete Himmel: Die weite Welt im Herzen Europas vor 3600 Jahren, ed. Harald Meller, 54-57. Theiss.
  • Kaul, Flemming & Harding, Merete (2016) Solvognen Den Store Danske. Gyldendal.
  • Nationalmuseet (a): Currus solis
  • Nationalmuseet (b): "Novae" partes
  • Odsherreds Museum: Solvognen fra Trundholm Mose.
  • Sandars, Nancy K. (1992) Prehistoric Art in Europe. Editio altera. Yale University Press.