Latinitas bona

Aërodromus

E Vicipaedia
(Redirectum de Curriculum aëronavibus)
Salire ad: navigationem, quaerere

Aerodromus[1][2] est, secundum Institutum Unitarum Nationum Aviationis Civilis (ICAO), curriculum rectangulare aëroplanis delabentibus paratum[3] sive aëroportus pars, de qua avolant et ad quam advolant aëroplana.

Aerodromi in aeroportu sic aedificari solent, ut aeroplana et avolantia et advolantia vento adverso uti possint, nam constat ventum adversum secundo vento utiliorem esse. Adverso enim vento velocitas aeris maior est quam secundo vento, quo fit, ut vis portatrix aeroplani in maius crescat.

Stratum[recensere | fontem recensere]

Aerodromi ex bitumine vel rudere concreto facti sunt; naturales etiam in campo gramineo consistunt.

Materia in charta aëroportus cum tribus litteris maiusculis describitur. Bitumen, rudus concretum, gramen et glarea frequentissime adhibentur.

Sigla haec significant, exempli gratia:

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum. WSOY, 2001.
  2. Etiam aërodromos, in John C. Traupman, Latin-English Dictionary, ed. 3a (Novi Eboraci: Bantam Books, 2007), 645, s.v. runway.
  3. Cf. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009 [s.v. landningsbana].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad aërodromum spectant.