Critognatus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Seditione contra Romanos anno 52 a.C.n. a Gallis facta Critognatus nobilis e gente Arvernorum vixit. In urbe Alesia ab exercitu Romano inclusa et oppugnata se ad populum suum vertit. Nam Galli disputaverunt, quid sibi magni periculi causa faciendum esset. Critognatus deditionem ad exercitum Romanum vehementer sprevit. Etiam eruptionem repentinam et rem in aciem committere repudiavit, cum tam pauci essent, ut certissime perirent. Praeterea se milites auxiliarios ad adiuvandum advocavisse, qui deserendi non essent. Itaque proposuit incolas Alesiae fame laborantes se iis, qui vetiores pugnare non possent, alituros esse. Eo modo se milites auxiliarios exspectaturos esse.

Oratio Critognato in Commentariis de bello Gallico (VII, 77) a C. Iulio Caesare scriptis attribuitur.[1] Caesar ea oratione, figurarum rhetoricarum plena, crudelitatem Critognati et audaciam Gallorum demonstrare volebat, ut duras actiones suas contra hos purgaret. Cum Critognatus, qui Latine certe locutus non est, hanc orationem sic non habuisset, Caesar eo modo ingenium suum oratoris imprimis demonstrare volebat.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Riggsby, Andrew M. (2006) Caesar in Gaul and Rome: War in Words. Austin: University of Texas Press.
  • Schieffer, Rudolf (1972) Die Rede des Critognatus (B.G. VII 77) und Caesars Urteil über den Gallischen Krieg. Gymnasium 79, 477-494.