Scelus et poena (Dostoevskij)
Scelus et poena (titulo Russico Преступление и наказание Prestuplenie i nakazanie) est mythistoria Theodori Dostoevskij scriptoris Russici, primum duodecim partibus in periodico Русский вестник singulis mensibus anni 1866 edita, et deinde in uno volumine. Secunda fuit ex longis mythstoriis a Dostoevskij scriptis postquam de exilio decem annorum ex Siberia reditus est; prima magna mythistoria aetatis maturae auctoris habetur.
Res agitur de tormento animi et quaestionibus moralibus Herodionis (Rodion) Raskolnikov, Petropoli habitantis, qui olim alumnus fuit, nunc in egestatem redactus est; qui deliberate pigneratricem fraudulentem pecuniâ expolians interficit. Se excusare conans, contendit se pravam mulierem submovisse et pecuniâ pigneratricis bona facere posse, ita malum compensantem. Saepe se cum Napoleone Bonaparte comparat; credit aliquis hominibus aliis superioribus licere haec acta facere, ut consilia maiora perficiant.
Aliae personae magni momenti sunt Herodionis amica Sophia (Sonja), amicus Demetrius Razumikhin, soror Eudocia (Avdotja), mater Pulcheria, atque investigator Porphyrius Petri filius (Porfirij Petrovič).
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Bloom, Harold, ed. Fyodor Dostoevsky's Crime and punishment. Philadelphiae: Chelsea House Publishers, 2004. ISBN 978-0-7910-7579-1.
- Frank, Joseph. Dostoevsky: The Miraculous Years, 1865–1871. Princeton, NJ: Princeton University Press, 1995. ISBN 0-691-01587-2.
- Peace, Richard Arthur. Fyodor Dostoevsky's Crime and Punishment: A Casebook. Oxoniae: Oxford University Press: 2006. ISBN 0-19-517562-X.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vide Scelus et poena (Dostoevskij) apud Vicifontem. |