Creticum mare
Creticum mare,[1] vel Creticum pelagus,[2] Graece Κρητικὸν πέλαγος, Neograece Κρητικό Πέλαγος, est Aegaei maris pars meridiana, quae, quidquid inter Cretam insulam et Cycladum insulas meridianas sicut Melon et Santorínen iacet, comprehendit. In occidente Cythera et Aegilam insulas, in oriente autem Cason et Carpathon insulas adluit. Sunt qui Carpathum et Casum insulas ad Carpathium mare pertinere putent.
Creticum mare paene totum insulis caret, sed commemorandae sunt insulae parvae litora Cretae septentrionalis praetexentes, quae sunt Acytos (Neograece Άγιοι Θεόδωροι), Día, Spinalónga sive Calydon, Psíra, denique Dionysades. Sinus marini ad Creticum mare pertinentes hi sunt (ab occidente ad orientem): Cissami, Cydoniae, Sudae, Almyri, Heraclei, Meliorum, denique Miramppeli sinus.