Cortex motorius primus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Cortex motorius primus
Anatomia
Cortex motorius
Corticis motorii primi humani topographia. SMA = area motoria supplementaria

Cortex motorius primus (Area Brodmanniana 4) est corticis cerebri, in lobo frontali postico situs. Est regio primaria motus voluntarios instituendi, sustentandi, gubernandi - una cum regionibus ceteris corticis motorii: cortice praemotorio, area motoria supplementaria, cortice parietali posteriore plus alias areas subcorticales. Signum corticis primi motorii sunt cellulae pyramidales Betzianae, quae longissima axona deorsum trans medullam spinalem ad synapses spinales et circuituum interneuronum et motoneuronorum alpha, quae in musculos connectitur, mittunt.

Ordo topographica conspicua est: Secundum sulcum centralem inveniuntur superius neurona partium corporis inferiorum, at inferius superiorum. Utraque haemispheria partes corporis lateris alteri (contralateralis) attribuuntur. Numerus neuronorum (magnitudo areae) cuiusque regionis corticis ad densitatem receptoriorum motoriorum cutaneorum spectant, non ad magnitudinem membrorum absolutam: Per exemplum areae manuum areis pedium maiores sunt.

Damnum corticis motorii primi, ut apoplexia cerebri causa, imbecillitatem musculorum partialem, hemiparesem contralateralem, etiam absolutam, hemiplegiam contralateralem, efficere potest.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!