Coriovallum
Coriovallum[1] inter annos 5 p.C.n. et circa 400 p.C.n. spatium oppidi hodierni Batavici Heerlen occupabat adiacens compitum duarum maximarum viarum Germaniae Inferioris, quarum una e Gesoriaco ad Coloniam Agrippinam duxit, altera Ulpiam Traianam cum Augusta Treverorum iunxit.
Consensu indagatorum recentiorum translaticium nomen oppidi mendum est, recte autem Cortovallum nuncupatum esse oporteret. Sic etiam in Tabula Peutingeriana nominata est, quae cuiusdam villae munificatae mentionem facit.[verificanda]
Quod vicus vallum nuncupatus est rite significabat quandam turrim munificatam (profecto hoc in loco olim castellum stetit). Nihilominus effosso oppido vicum re vera municipium admodum amplum fuisse constat. Sub fundamentis hodierni oppidi spoliae antiquorum aedificiorum inventae sunt, inter quibus imprimis plus quam quadraginti fabricae figulariae exstant, sed etiam thermae 2. saeculo p.C.n. exstructae et nonullae villae rusticae. Anno 2008 media in urbe magna domus Romana inventa est. Quapropter oppidum 2. saeculo floruisse neque minus quam 5.000 incolarum habuisse videtur.
Thermae Coriovallenses etiam hodie visitari possunt in museo thermarum.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Itinerarium Antonini 378,6