Protocollum facultativum ad Conventionem de abroganda omnis generis discriminatione mulierum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Rei publicae, quae Protocollum facultativum ad Conventionem de abroganda omnis generis discriminatione mulierum ratum fecerunt (= participes), subsignaverunt aut praeterierunt:      rei publicae participes articulos 8 et 9 approbantes      rei publicae participes articulos 8 et 9 improbantes      rei publicae quae subsignaverunt sed nondum ratum fecerunt      rei publicae quae subsignationem praeterierunt

Protocollum facultativum ad Conventionem de abroganda omnis generis discriminatione mulierum est pactio internationalis, die 6 Octobris anno 1999 facta et a die 22 Decembris anno 2000 valens, qua querimoniae et cognitionis viae rationesque ad Conventionem de abroganda omnis generis discriminatione mulierum pertinentes constituuntur. Quae conventio, anno 1979 in conventu generali Nationum Unitarum constituta, discriminationem mulierum lege quidem vetuit sed nullam attulit sanctionem, qua violatores punirentur. Quindecim annis post. declaratio et propositum Vindobonae in conventu mundano de iuribus humanis anno 1993 comprobata petitionem collectivam proposuit, qua querimoniae et actiones iniuriarum facilius institui possent.[1]

Quod protocollum iam 80 civitates subsignaverunt et 109 factiones ratum fecerunt[2] eo consilio, ut, si cui mulieri vis — sicut violentia domestica, sterilizatio coacticia, mutilatio genitalium muliebrium, discriminationes sexuales — allata esset, poena ad rem accommodata constitui posset.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Historia Protocolli facultativi www.un.org.
  2. Subscriptiones, treaties.un.org.
stipula Haec stipula ad politiam spectat. Amplifica, si potes!