Constantinus de Notz

E Vicipaedia
Wikidata Constantinus de Notz
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 21 Ianuarii 1971; Mölln
Patria: Germania

Familia

Genitores: Friedhelm von Notz;
Constantinus de Notz anno 2014
Video-Vorstellung (2014)

Constantinus de (Theod. Konstantin von) Notz (natus die 21 Ianuarii 1971 in Mölln) causidicus ac vir publicus Germanicus factionis Viridum est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Postquam anno 1981 Francofurti ad Moenum testimonium maturitatis accepit et munus civile absolvit, Notz annis 1993 - 1998 Heidelbergae iurisprudentiae studebat et primam probationem accepit. Deinde referendarius fuit atque anno 2001 causidicus factus est. Deinde ad annum 2009 hoc munere operam dedit. Anno 2002 doctor iurisprudentiae promotus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Notz, qui ab anno 1995 sodalis factionis viridum est, ab anno 2004 legatus ad consilium urbis Mölln est. Anno 2009 primo legatus ad Dietam Foederalem Germaniae electus est. Legatus consilii est, quod occulta exploratio Germaniae a magistratu Americano NSA detegeret.

Familia[recensere | fontem recensere]

Uxorem Annam duxit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Constantinum de Notz spectant.