Consociatio Ethicae Humanisticae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Siglum

Consociatio Ethicae Humanisticae[1] (Norvegice Human-Etisk Forbund, acronymo HEF) est societas cosmotheoretica humanistica Norvegica, anno 1956 condita, et quidem socia Unionis internationalis humanistae et ethicae.

Ideologiam atheisticam vel agnosticam profitetur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Consociatio anno 1956 condita est, anno 2019 numerus sodalium fere 95 000 erat.

Actus et acta[recensere | fontem recensere]

Finis consociationis est scientiam humanismi saecularis diffundere ac caerimonias conficere per occasionem partus, maturationis, nuptiarum ac funeris. 17% adulescentulorum Norvegiae nunc caerimoniam HEF per occasionem maturationis (humanistisk konfirmasjon - confirmatio humanistica; olim borgerlig konfirmasjon - confirmatio civilis) habent. Ab anno 2009 consociatio etiam nuptias cum validitate civili (sicut Ecclesia Lutherana) celebrare potest.

Consociatio laborat ad finem iurum aequorum sicut Ecclesia Lutherana obtinendorum.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Situs interretialis

stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!