Latinitas bona

Concilium generale consociationum Birmanicarum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Concilium Generale Consociationum Birmanicarum (Anglice: General Council of Burmese Associations) conditum est in conventu Consociationis Iuvenum Buddhisticae Proni anno 1919 habito, sed ab initio nomine Concilii Generalis Consociationum Buddhisticarum (General Council of Buddhist Associations). Praeses fuit U Chit Hlaing. Nomen concilii mutatum est in eadem urbe in conventu eiusdem consociationis "omnis Birmaniae," octavo anno 1920 habito.

Ab anno 1925, annui conventus sub aegide Concilii Generalis Societatum Monasticarum (General Council of Sangha Samaggi) habiti sunt, primo praeside U Soe Thein. Eo anno U Chit Hlaing, qui tutelam monasticam acceperat, sed postea recusavit, concilium separatum constituit et conventum se praeside tenuit.

Conventus[recensere | fontem recensere]

De conventibus anterioribus vide Consociatio Iuvenum Buddhistica
  • 8. 29-31 Octobris 1920 Pronum: Octavus Conventus (Eighth All Burma Conference)
  • 9. October 1921 Mandale: Nonus Conventus (Ninth All Burma Conference)
  • 10. Iunius et continuatim 9-11 Novembris 1922 Thayetmyo: Decimus Conventus (Tenth All Burma Conference)
  • 11. 10-13 Maii 1924 Paungde: Undecimus Conventus (Eleventh All Burma Conference)
  • 12. 16-18 Iunii 1925 Shwebo: Duodecimus Conventus (Twelfth All Burma Conference) praeside U Soe Thein
  • 13. 1926: Tredecimus Conventus (Thirteenth All Burma Conference)
  • 14. Martius 1927 Pegu: Quattuordecimus Conventus (Fourteenth All Burma Conference)
  • 15. 1928 Minbu: Quindecimus Conventus (Fifteenth All Burma Conference)
  • 16. Martius 1929 Taungu: Sedecimus Conventus (Sixteenth All Burma Conference)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.