Collegium Walckendorphianum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Insigne Collegii Walckendorphiani

Collegium Walckendorphianum (Danice Valkendorfs Kollegium) in Europa septentrionali collegium veterrimum est, situm Hafniæ in Via Sancti Petri 14 (Danice: Skt. Peders Stræde 14). Fundator collegii est nobilis Christophorus Walckendorphius (Dance: Christoffer Valkendorf), qui collegium die 26 Februarii 1589 constituit. Hodie 22 alumni in collegio in suo conclavi habitant. Etiam sponsi aut sponsae alumnorum in collegio habitare possunt. Collegium Walckendorphianum societatem habet cum et Collegio Elersiano et Collegio Mediceo et Collegio Regio. Societas eorum "Societas Collegiorum anno 1983 Fundata" (Danice: Kollegiesamvirket af 1983) appellata est.

Collegium Walckendorphianum hodie

Historia collegii[recensere | fontem recensere]

Ante reformationem Daniae collegium fuit monasterium, ubi Carmelitae et Cistercienses habitaverunt. Cleri multos studiosos universitatis adiuverunt. Sed Dania se in Protestantismum commutavit anno 1536, et cleri catholici studiosos universitatis non diutius adiuverunt. Christophorus Walckendorphius monasterium desertum emit, ut collegium anno 1589 constitueret.

Anno 1728 et 1795 magnum incendium Hafniæ fuit. Ignis magnam partem collegii ussit. Quamquam collegium reaedificatum est, "collegium obscurum" appellatum est. Anno 1865 monasterium vetus destructum est. Nova domus collegii anno 1866 aedificata est ab architecto Christiano Hansenio (Danice: Christian Hansen)

Ephori Collegii et novi alumni[recensere | fontem recensere]

Ephorus est summi magistratus collegii, et legum collegii observantiarum custos est. Ius eforo est alumnos novos creare, sed hodie eforus cum inspectore liminis eos creat. Studiosi alumni creari possunt, si in Universitate Hafniensi aut in Schola Polytechnica Danica (Danice: Danmarks Tekniske Universitet) student, et si per duos annos studuerunt. Ephorus praesens est Øjvind Moestrup, professor biologiae marinae in Universitate Hafniensi.

Collegium Walckendorphianum anno 1749

Domus Collegii[recensere | fontem recensere]

Domus Collegii Walckendorphiani quattuor tabulata et fundamentum habet. In humi tabulato cubicula communia sunt: lectorium (id est atrium), habitatio rubra (id est bibliotheca), parvum cinemateum. In omnibus tabulatis culinae latrinaeque sunt. Collegium maximum hortum habet, in quo inter alia follis volatilis luditur.

Walckendorphiana[recensere | fontem recensere]

Quotannis in memoriam Christophori Walckendorphii alumni diarium "Walckendorphiana" appellatum edunt. De multis rebus in "Walckendorphiana" scribitur, exempli gratia: de alumnis illustribus, de carminibus bibendi, de historia collegii et cetera. Etiam in "Walckendorphiana" photographiae et novae et veteres sunt. Valkendorfiana legi potest in situ interretiali.

Inspectores Collegii[recensere | fontem recensere]

Omnes alumni magistratu funguntur, et quotannis mense Septembri alumni inspectores creant, exempli gratia:

  • Duo Inspectores Collegii, ut duo consules Romae, collegio praesunt.
  • Custodes culinae et latrinis et culinis praesunt, et chartas hygienicas collegio emunt.
  • Inspectores Horti horto collegii praesunt.
  • Inspectores Societatis Walckendorphiani omnes alumnos, qui in collegio aut habitant aut habitaverunt, in cenam quotannis invitant.
  • Inspector alcoholis cervesiis vinisque praeest.

Alumni illustres[recensere | fontem recensere]

  • B. S. Ingemann
  • H. Bang
  • H. Stampe
  • N. F. S. Grundtvigius (Danice: Grundtvig)

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]