Collapsus quantitatum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Collapsus quantitatum significat abolitionem distinctionis inter vocales breves et longas procendentibus saeculis in lingua Latina.

Quantitates[recensere | fontem recensere]

Aetate latinatis aurea dicta (sc. tempora posteriora rei publicae Romanae atque exordii principatus) commune inter syllabas breves distinguebatur. Sua cuique vocali quantitas fuit, quibus uno verbo variae signifiactiones fieri potuerunt. Exempli gratia:

  • līber – liber
  • lēvis – levis
  • mālum – malum
  • ōs – os
  • lūtum – lutum

Descriptio collapsus[recensere | fontem recensere]

Mutatio appellationis harum vocalium in sermone vulgaris verisimiliter orta est ex commutato modo accinendi: Nunc enim in consuetudinem venit syllabas accentuatas generatim longe sonare, reliquas autem brevius. Quare effectum est quod syllabae breves atque longae paulatim adaequatae sunt.

Appellatio
Littera Latinitas prisca Sermo vulgaris
A brevis ă /a/ /a/
A longum ā /aː/ /a/
E brevis ĕ /ɛ/ /ɛ/
E longum ē /eː/ /e/
I brevis ĭ /ɪ/ /ɪ/
I longum ī /iː/ /i/
O brevis ŏ /ɔ/ /ɔ/
O longum ō /oː/ /o/
V brevis ŭ /ʊ/ /ʊ/
V longum ū /uː/ /u/
AE æ /ai/ /aɛ/ /ɛ/
OE œ /oi/ /oe/ /ø/ /e/
AV au /au/ /au/, /o/

Itaque syllabae accentuatae perdiderunt distinctionem inter vocales breves

  • /ɪ/ et /e/,
  • /ʊ/ et /o/,

quapropter in codicibus conservatis varias rationes scribendi (sit „i“/„e“, sit „u“/„o“) invenimus.

Corruptio syllabarum inaccentuatarum etiam latius accidit: ita

  • /ɪ/, /e/ et /ɛ/ ad /e/ collabunt;
  • /ʊ/, /o/ et /ɔ/ ad /o/ collabunt.

Testimonia[recensere | fontem recensere]

Epistula secundi saeculi post Christum nobis per effossionibus Aegyptia in terra (1924 - 1934) patefactum inter prima indicia mutationis numeratur. His in litteris ista testimonia mutationem probantia legimus:

  • "acu lentiaminaque" pro acum linteaminaque
  • "sopera" pro sup(e)ra

Etiam hic index ex Appendix Probi documento est, monens:

  • "tolonium non toloneum"
  • "columna non colomna"
  • "aquaeductus non aquiductus"
  • "formica non furmica"
  • "vinea non vinia"
  • "ostium non osteum"
  • "cavea non cavia"
  • "brattea non brattia"
  • "lancea non lancia"
  • "calceus non calcius"
  • "cloaca non cluaca"
  • "puella non poella"
  • "faseolus non fassiolus"
  • "linteum non lintium"

Exempla consecutionis quantitatum collapsus[recensere | fontem recensere]