Jump to content

Coemgenus Annett

E Vicipaedia

Coemgenus Annett (Anglice Kevin Annett, natus Edmundopoli anno 1956) est auctor Canadiensis.

Vita et studia

[recensere | fontem recensere]

Coemgenus Annett anthropologiam et res politicas studuit apud Universitatem Columbiae Britannicae atque theologiam apud Scholam Vancuveriensem. Creatus est sacerdos Ecclesiae Canadiensis anno 1990 et munus sacerdotale exercuit Manitoba (1990 et 1991), Toronto (1991 et 1992) et Columbia Britannica (1992-1995). Ab anno 1997 tamen non longius sacerdos est quia Ecclesia Canadiensis eum expulit propter inquisitiones ab eo inceptas de saevitiis ipsius Ecclesiae in indigenas Canadienses.[1]

Libros duos de indigenis gentibus Canadae Annett conscripsit, Love and Death in the Valley (Latine fere Amor et mors in valle), anno 2001 primum editus, et Hidden from History: The Canadian Holocaust (Clam historiam: holocaustum Canadiense) anno 2002 editus. Quibus in libris Annett valde vituperavit scholas Ecclesiae Canadiensis ut domos discipulorum habitas (Anglice Residential schools) quae pueros puellasque indigenas a familiis avulsos aspere cogebant ut mores suos relinquerent atque religionem christianam moresque Europaeos sumerent. In quo faciendo saepe sacerdotes vi utebantur, stupris et vexationibus corpus animumque discipulorum tam afficientes ut pueri nonnulli moriebantur. Hae scholae a medio Saeculo undevigesimo usque ad annum 1996 in usu fuerunt. Anno 2006 Annett etiam pelliculam didascalicam de sceleribus harum scholarum produxit appellatam Unrepentant: Kevin Annett and Canada's Genocide, vel Latine Impaenitens: Coemgenus Annett et genocidium Canadiensis.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]