Claudius François

Obitus: 11 Martii 1978; Circumdarium XVI Lutetiae
Patria: Francia
Nomen nativum: Claude Antoine Marie François
Familia
Proles: Claude François Jr., Marc François, Julie Bocquet
Memoria

Claudius Antonius Maria François (vulgo Claude Antoine Marie François; natus die 1 Februarii 1939 Ismailiae, in Aegypto; mortuus Lutetiae die 11 Martii 1978), cognomento Clo-Clo, fuit artifex Francogallicus, compositor, musicus, editor atque cantor.
Per quindecim annos durans curriculum suum, annis 1960 et 1970, inter populares sui temporis cantores Francogallos eminuit. Multae e cantionibus eius in aeternas Gallicae musicae memorias transierunt, ut Belles! Belles! Belles!, Cette année-là, Le Lundi au soleil, Le téléphone pleure, Alexandrie Alexandra, et praesertim Comme d'habitude, quae in versione Anglica My Way per totum orbem notissima facta est.
Ipse quoque in Gallia consuetudinem saltatricum in scaena introduxit, quae ut Clodettes nota sunt.
Praeter vitam cantoris, etiam negotiator fuit. Inter alia, periodicum iuvenibus destinatum Podium, officinam modellarum nomine Girl’s Models, periodicum eroticum Absolu, necnon suam ipsius lineam odorum nomine Eau noire condidit.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Claudium François spectant. |