Claudia (regina Franciae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Claudia Regina cum filiabus suis

Claudia, nata die 13 Octobris 1499 et mortua in Blesis die 20 Iulii 1524, fuit regina Franciae et uxor Francisci I, cui anno 1514 nupsit, et suo iure ducissa Britanniae.

Filia regis Ludovici XII et reginae Annae Britanniae erat. Claudia heres suae matris in Britannia erat.

Genuit :

  • Ludovicam, quae adhuc infans obiit,
  • Carlotam, quae adhuc infans obiit,
  • Franciscum, ducem Britanniae, qui anno 1536 sine prole obiit,
  • Henricum II,
  • Magdalenam, quam rex Iacobus V Scotiae anno 1537 in matrimonium duxit et quae eodem anno sine prole obiit,
  • Carolum, ducem Aurelianensis, qui anno 1545 sine prole obiit,
  • Margaritam, quam Emmanuel-Philibertus, dux Sabaudiae, anno 1559 in matrimonium duxit.

Corpus in Abbatia Sancti Dionysii sepultum est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]