Roman numeral 10000 CC DD.svg

Citroën

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Sigillum societatis Citroën

Citroën, nomine longiore etiam Autocineta Citroën (Francogallice:Automobiles Citroën), est societas fabricationis autocinetorum Francica anno 1919 ab Andrea Gustavo Citroën fundata. Situs societatis in Fano Sancti Audoeni est. Director generalis est Vincentius Cobée (2020).

Societas autocineta fabricat. Anno 1954 systema suspensionis hydropneumaticum inventum est. Ab anno 1955 Citroën DS (in lingua Francogallica DS ut verbum déesse (dea) resonat), autocinetum primum alligabulis orbiculatis instructum, fabrefaciebatur.

Anno 1976 Citroën a Peugeot absorbatum est, eo tempore societas administrationis PSA Peugeot Citroën fundata est.

Autocineta[recensere | fontem recensere]

Historia[recensere | fontem recensere]

Rota dentata dentriculationis helicalis duplicis, origo sigilli Citroën

Andrea Gustavus Citroën (1878 – 1935) societatem fundavit. Anno 1900 sibi, itinere trans Poloniam faciente, diplomam machinae dentriculationis ad rotas dentriculationis helicalis duplicis fabrefaciendas quaesivit. Angulati dentes duo sigillum societatem Citroën formant.

Demum post primum bellum mundanum, quia societas bello vagante glandes Shrapnelii construxit, societas Citroën ab anno 1919 fecit vendiditque typum A 10 — iam lucibus electricis et incitamento machinamenti motorii electrico. Typus A autocinetum primum Europae per fordismum constructum fuit: anno 1919 cotidano usque ad triginta, toto anno 1920 iam duodecim milia ducenti quadraginta quattuor.

Ab anno 1934 autocinetum Traction Avant, tractu anteriore, venditum est.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

stipula Haec stipula ad technologiam spectat. Amplifica, si potes!