Cineas

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Cineas (Graece Κινέας) in historia Romana fuit legatus Thessaliae et amicus Regis Pyrrhi Epirotis. De quo Lhomond ait:

Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Pyrrhus, rex Epirotarum, cum putaret sibi gloriosum fore pacem et foedus cum Romanis post victoriam facere, Romam misit legatum Cineam, qui pacem aequis conditionibus proponeret. Erat is regi familiaris magnaque apud eum gratia valebat. Dicere solebat Pyrrhus se plures urbes Cineae eloquentia, quam armorum vi, expugnasse. Cineas tamen regiam cupiditatem non adulabatur: nam cum in sermone Pyrrhus ei sua consilia aperiret, dixissetque se velle Italiam ditioni suae subjicere, respondit Cineas: "Superatis Romanis, quid agere destinas, O rex?" Italiae vicina est Sicilia, inquit Pyrrhus, nec difficile erit eam armis occupare. Tunc Cineas: "Occupata Sicilia, quid postea acturus es?" Rex qui nondum Cineae mentem perspiciebat: In Africam, inquit, trajicere mihi animus est. Pergit Cineas: "Quid deinde, O rex?" Tum denique, Mi Cinea, ait Pyrrhus, nos quieti dabimus dulcique otio fruemur. "Quin tu, respondit Cineas, isto otio jam nunc frueris?" Romam itaque venit Cineas, et domos principum cum ingentibus donis circumibat. Nusquam vero receptus est. Non a viris solum, sed et a mulieribus spreta ejus munera. Introductus deinde in curiam, cum regis virtutem propensumque in Romanos animum verbis extolleret, et de conditionum aequitate dissereret, sententia senatus ad pacem et foedus faciendum inclinabat; tum Appius Claudius senex et caecus in curiam lectica deferri se jussit, ibique gravissima oratione pacem dissuasit: itaque responsum Pyrrho a senatu est eum, donec Italia excessisset, pacem cum Romanis habere non posse. Senatus quoque vetuit captivos omnes, quos Pyrrhus reddiderat, ad veterem statum redire priusquam bina hostium spolia retulissent. Quare legatus ad regem reversus est: quo cum Pyrrhus quaereret qualem Romam comperisset, respondit urbem sibi templum senatum vero consessum regum esse visum.

Fontes[recensere | fontem recensere]

P literature.svg Haec pagina textum incorporat ex opere abbatis C. F. Lhomond De viris illustribus urbis Romae, 1779.