Chrysothemis (Hesperis)
Appearance
Chrysothemis (Graece Χρυσόθεμις) fuit una e Hesperidibus, nymphis Occidentis extremi in mythologia Graeca. Hesperidum nomina multa in fontibus variis enumerantur, inter quae reperta sunt, in hydria quadam a pictore Midiae saec. V a.C.n. exeunte facta, Lipara, Asterope et Chrysothemis.[1]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Harrison (1964) imago 13
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Evelyn B. Harrison, "Hesperides and Heroes: A Note on the Three-Figure Reliefs" in Hesperia vol. 33 (1964) pp. 76-82
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.