Chromodynamice Quantica
![]() |
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet. ![]() ![]() ![]() ![]() ![]()
|

![]() |
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet. Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam. |
Chromodynamica quantica (CDQ) est theoria Interactionis Fortis in physica theoretica, quae vim inter quarcos et gluones (particulas fundamentales quae hadrones sicut protones, neutrones, et piones constituunt) describit. CDQ est species Theoriae camporum quanticorum, quae "theoria non-abeliana calibrationis" cum symmetria SU(3) vocatur. In chromodynamica quantica, analogia oneris electrici "color" appellatur. Gluones sunt particulae vim ferentes theoriae, sicut photones in electrodynamica quantica vim electromagneticam ferunt. Haec theoria pars essentialis Modi Vulgaris physicae particularum est. Magnus numerus documentorum experimentalium CDQ per multos annos collectus est.
CDQ duas proprietates praecipuas demonstrat:
- Conclusio colorum, quae vis constans inter duo onera colorata cum separantur efficit: cum distantia inter duos quarcos in hadrone augetur, energia necessaria semper crescit. Tandem haec energia par quarci et antiquarci gignit, ex quo pro hadrone initiali duo hadrones existunt, ne onus coloratum isolatum producatur. Etsi non analytice demonstrata, conclusio colorum bene confirmata est calculationibus retis CDQ et multis experimentis.[1]
- Libertas asymptotica: Diminutio constantis fortitudinis interactionum inter quarcos gluonesque cum scala energiae interactionum crescit (et scala longitudinis respondens decrescit).
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ J. Greensite (2011). An introduction to the confinement problem. Springer. ISBN 978-3-642-14381-6