Chromatosphaerisis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Duo homines chromatosphaerisi ludunt.

Chromatosphaerisis[1] (-is, f.) est ludus proelii singulorum aut turmarum qui aëris pressi, nitrogenii, aut carbonii dioxidi signatro[2] colorati atramenti sphaeras coniciente utitur. Propositum adversarium attingere est, notandis eius vestimentis atramento sine dando damno aut sine causanda laesione corporis. Singulae bellatoriae turmae singulis dissimilibus coloribus uti solent ut facile sit emissionis origo identificare. E quo possunt effeci dissimilia proelii genera inter quae alter versus alterum, globus versus globum, punctorum computus, ducis captio, territorii defensio, vexilli captio, velut quivis alius ludus proelium imitatus.

Chromatosphaerisis est ludus qui per partes divites orbis terrarum expanditur, et adhuc habet maiorem cultorum numerum quam millennarius lapsus in Civitatibus Foederatis. Chromatosphaerisis, ob suas proprietates, ut non solum viri ludant, sed etiam cuiuslibet aetatis mulieres permittit. Lusores quamlibet condicionem athleticam habere possunt, sed hoc significative? ludi experientiam manifeste afficiet.

Hic oblectatio circa duodecim milliones cultorum habet.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)