Christianus Winther

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Christianus Winther

Christianus vulgo Rasmus Villads Christian Ferdinand Winther (natus Fensmark in Selandia die 29 Iulii 1796; Lutetiae mortuus die 30 Decembris 1876) fuit scriptor et poeta Danicus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Winther theologiae studebat et anno 1828 anthologiam poeticam primam vulgavit (postea »Digte, gamle og nye«; editio aucta octava 1882). Genere scribendi sucido et bello, quod maxime in imaginibus de vita populari (»Xylographiae«, editio nova 1901) se ostendit, eventum felicem habuit.

Annis inter 1830 et 1831 in Italia moratus est et anno 1841 magister factus est Neustrelitz in Megapoli-Pomerania Citeriore ut futuram Daniae principissam Carolinam linguam Danicam doceret. Postea docens privatus Hafniae fuit.

Aliae collectiones, e.g. »Nogle Digte« (1835), »Judith« (fragmentum, 1837), »Sang og Sagn« (1839), »Haandtegninger« (1840), famam eius in eroticis atque naturalibus narrandis auxit necnon gloriam de perfectis versibus Danicis fingendis. Annos LX natus cyclum lyricum circumspectabile edidit cui titulus »Cervi fugae« (1856); etiam novellas multas scripsit. Anno 1865 porro vulgabatur opus »Brogede Blade« cum fabula Milesia splendida »Verner og Malin« et anno 1879 poematum relictorum collectio. Insuper carmina infantilia scripsit, interpretationes fecit, mediaevales cantus populares ediidit.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Christianum Winther spectant.
David's face Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes!