Certamen principum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Certamen principum septimus liber a Rubricastellano conversus est seriei "Asterix", cuius titulus originalis Le combat des chefs est. Anno 1966 versio Francogallica scripta a Renato Goscinny et picta a Alberto Uderzo et anno 1981 versio Latina a Carolo Rubricastellano scripta divulgatur.

Actio[recensere | fontem recensere]

Romani de viculo gallico vincere volentes certamen traditionalem nomine "Certamen Principium" instituunt. Princeps robustus se paratum ad pugnam contra Maiestigem principem viculi esse dicit. Victor huius certaminis ambo vicos possidit. Romani Druidam capere volunt, ne potionem magicam faciat, Obelix autem hoc cum Asterige videns prohibere vult, ne Romani Druidam capiant et cippum suum ad Romanos iacit. Obelix autem cippo non Romanos fugientes, at Druidam percutet. Iste nunc memoriae perditae suae causa delirans potionem magicam non iam coquere potest. Galli Druidae aenum dant, ut potionem magicam coquat, iste autem tantum potiones dirumpentes facit, et cum alterus Druida eum curare debens venit et Obeligem quaerit, quomodo percussio Druidae acciderit, Obelix ei monstrans cippum alterum in hunc iacit. Nunc ambo Druidae delirantes potiones dirumpentes coquunt. Iam Maiestix pugnare debet, cum Druida subito a potione Druidae alii curatur. Obelix autem ad consilium venit iacendi alterum cippum, ut iste delirationem finit. Ita Druida primo curatur, tum autem cippus in hunc iterum volat. Feliciter Druida a cippo non destrimentum cepit et statim potionem magicam coquet. Maiestigi potio magica datur et ita vincit, remittit autem vicum alterum. Tum convivium celebratur de victoria Maiestigis et sanationem Druidae Panoramigis.

Editio[recensere | fontem recensere]