Census Latinus universalis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Census Latinus universalis anno 2009 factus est ut numerus Latine loquentium sive Latinizantium temporibus nostris, qui adhuc non bene liquet, magis perspicue appareret.

A temporibus Seditionis Francogallicae numerus eorum qui in Europa sermone latino utebantur magis magisque minuebatur.

Tamen hodie vix scientifice dici potest quot homines lingua latina cottidie utantur.

Inquisitiones statisticae[recensere | fontem recensere]

Recens, quidam universitarii americani, quaestionibus in Reti Internationali propositis, per totum orbem terrarum magnam inquisitionem de usu linguae latinae proposuerunt.

Etenim anno 2009 mense iulio professores nonnulli Universitatis studiorum Vasintoniae Occidentalis (WWU), Eduardo Engelsing moderante, censum latinum universalem instituere coeperunt ut homines qui tempore nostro latino sermone utantur denumerentur.

Ex hoc censu apparebit clarius status hodiernus linguae latinae et videre poterimus an sit reapse lingua latina omnino mortua ut in Francogallia palam dicitur.

Nuntius census Latini anno 2009[recensere | fontem recensere]

Exspectatus ad primum Censum omnium hominum quavis e gente oriundorum accessisti. Census ab Universitatis studiorum Vasintoniae Occidentalis (WWU) professoribus institutus est, auspiciis Academiae Latinitati Fovendae (ALF) sodalium, duobus praesertim propositis:

  • Ut homines, qui nostra aetate sermone Latino utuntur, adnumerentur;
  • Quo melius Latini sermonis usus atque condiciones, quae nostra aetate sunt, intelligantur.

Huius census indiciis decursu annorum descriptis, rite ordinatis, inter se comparatis demonstrari poterit utrum sermonis usus increbrescat necne, quibus in orbis terrarum regionibus sermo Latinus maxime usurpetur, qui libri ad eius studium saepius adhibeantur et alia.

Census Latinus alternis annis ab eisdem professoribus instituetur, et indicia in eo collecta in publicum edentur. Ab illis, qui respondere velint, nihil poscetur, quod ad vitam privatam pertineat. Talia enim nullo iure in Rete Universali exhibentur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bullet yellow.png Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.