Latinitas nondum censa

Cena adventicia Vitellio data

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Vitellius imperator

Cena adventicia Romae data est Vitellio nuper imperatore proclamato, a fratre consulari Lucio Vitellio, Othone debellato et mortuo, mense Iulio anni 69. Adventus imperatoris Suetonius sic describit:

"Urbem denique ad classicum introiit paludatus ferroque succinctus, inter signa atque vexilla, sagulatis comitibus ac detectis commilitonum armis. . . . Famosissima super ceteras fuit cena data ei adventicia a fratre, in qua duo milia lectissimorum piscium, septem [milia] avium apposita traduntur."[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Suetonius, De vita Caesarum "Vitellius" 11, 13.


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.