Jump to content

Cebrene

E Vicipaedia

Cebrene (Κεβρήνη), etiam Cebren (Κεβρήν) fuit oppidum antiquum Graecum media Scamandri valle in regione Troade Asiae Minoris. Secundum nonnullos scriptores nomen oppidi brevi tempore 3. saeculi a.C. in Antiocheia Troadis (Ἀντιόχεια τῆς Τρωάδος) mutatum esse. Ruinae eius apud Çal Dağ in promonturia Montis Ida (hodie Kaz Dağı), circa 7 km ad meridiem Scamandris fluminis inventae sunt. Primus locum Franciscus Calvert anno 1860 investigavit.