Castellum Shuri
Appearance
Castellum Shuri (Iaponice: Shuri-jyō (首里城) et lingua Okinawaënsi[1]: Sui Gushiku) est castellum in urbe Naha Okinawae situm, quod sedes regni Ryūkyū fuit ab anno 1429 usque ad annum 1879, quo aetate Meiji Imperio Iaponico concessum est.
Aedificium Palatii Shuri, anno 1715 exstructum et calamitate Secundi belli mundani anno 1945 maxima ex parte destructum, anno 1992 summo opere denuo aedificatum est. Ruina autem castelli anno 2000 in Patrimonium totius mundi regesta est.
Tamen sex aedificia incendio die 31 Octobris 2019 iterum destructa sunt.[2] Nunc populus et Okinawae et Iaponiae operam dat, ut in pristinum statum restituantur.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Quod Uchināguchi (うちなーぐち) appellatur.
- ↑ Shuri Castele: Fire breaks out in Japan Shuri Castle
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Situs publicus (Iaponice)
- Shurijo Castle Park – Das königliche Schloss des Königreichs Ryukyu. Apud: Visit-Okinawa.com
- Sören Kittel: Shuri, ein verbranntes Symbol. Apud: Welt.de, 31 Octobris 2019