Castellum Bendeleben
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
|
Castellum Bendeleben (Theodisce: Schloß Bendeleben sive Uckermannsches Schloß) praedii architectonice egregii pars est, quod invenitur in Bendeleben, in Circulo Kyffhäuser (Germaniae).
Historia
[recensere | fontem recensere]Gravio Iacobus de Uckermann omnia acquisivit anno 1763; eius stirpes usque ad annum 1849 possessuri erant. Inde pulchra aedificia habitatoria oeconomicaque, inter quae attentionem maximam gignit arancetum sive aedes citrea. Castellum antiquum primum destruxerunt, cum novum ad occidens latus situm annis inter 1859 et 1861 aedificabant (ubi usque ad dies nostros erat hospitium gerontocomium). Antea Gulielmus de Krause omnia emerat, cuius familia usque ad rapinas communistarum anno 1945 peractas ibi manserunt.
Reacquisitio praediorum impleta est anno 1996, sed iam anno 1991 feliciter incohatus erat usus agriculturalis. Anno 1991 columbarium restauratum est et ab anno 1995 habitationes novae in bello opere craticio creatae sunt, quae olim aedes pastoris fuerant. Anno 1998 caupona nomine Zur Wipper ante collapsum salvata est. Inde ab anno 2005 mutuae dantur aedificiorum partes hominibus qui tempore subsicivo sarti et tecti servari vel festa privata habere velint. Operiariis ergasteria in complexu parantur quoque. Generatim omnibus refectis res periegeticae incitentur promoveantur propellantur.
Externi nexus
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Castellum Bendeleben spectant (Gut Bendeleben, Bendeleben, Gut Bendeleben). |