Jump to content

Carolus Vila Nova

E Vicipaedia
Wikidata Carolus Vila Nova
Res apud Vicidata repertae:
Carolus Vila Nova: imago
Carolus Vila Nova: imago
Nativitas: 27 Iulii 1959; Neves
Patria: Insulae Sancti Thomae et Principis

Carolus Vila Nova, vulgo plene Carlos Manuel Vila Nova (Neves in oppido die 27 Iulii 1959 natus) est politicus insularum Sancti Thomae et Principis.

Partim in oppido nativo, partim in urbe S. Thomae educatus, alumnus est universitatis Oranensis in Algerio, ubi ingeniariae telecommunicationum studuit. Deinde director fuit deversoriorum societatumque periegesis. Res politicas suscipiens, minister operum publicorum meruit a die 15 Augusti 2010 usque in 12 Decembris 2012, iterum a 25 Novembris 2014 ad 3 Decembris 2018, primo ministro Patricio Trovoada. Parlamento hoc anno legatus est. Praeses Sancti Thomae et Principis die 2 Octobris 2021 inauguratus est, antecessore Evaristo Carvalho.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica: