Carolus Ploug

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Carolus Ploug

Carolus vulgo Carl Parmo Ploug (natus Kolding in Iutlandia die 29 Octobris 1813; ibidem mortuus die 27 Octobris 1894) fuit diurnarius, politicus et poeta Danicus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Ploug sub pseudonymo Poul Ritter tamquam bardum procacem se innotuit collectionem »Poul Rytters Viser og Vers« (1847) necnon comoedias studiosorum »Attellanen« edens. Etiam creationes posteriores radicem in politica quotidiana habuerunt. Notio terrarum septentrionalium uniendarum ei incessanter maximi momenti erat, uti periodicum »Fädreland« annis inter 1841 et 1881 moderans stilo pro istis rebus vehementer pugnaret. Ceterum temporibus rerum novarum anni 1848 ducatorem factionis liberalis nationalisque magnum se praestabat. In camera altera parlamenti (Folketing) annis inter 1854 et 1857 senator fuit; ex anno 1859 autem in camera princeps (Landsting) fuit. Tomus primus et alter cum titulo »Viser og Vers« potius doctis hominibus solummodo legebantur, cum via ad plebem inveniretur in anthologia »Samlede Digte« (Hafniae 1861) . Ecce florilegia consecua duo: »Nyere Sange og Digte« (1869) et »Nye Digte« (1883), quibus editio poematum omnium antea scriptorum anteposita erat. Anno 1895 vulgabatur »Efterladte Digte« cum vita a domino E. Recke scripta, qui anno 1901 quoque editionem novam omnium operum disponebat.

Constat Carolum Ploug neotericos Danos annorum 1870 parvi aestimavisse.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]