Carolus Fridericus Abel

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Carolus Fridericus Abel (anno 1777). Fecit Thomas Gainsborough

Carolus Fridericus vulgo Carl Friedrich Abel (natus die 22 Decembris 1723 Cothenae - obiit die 20 Iunii 1787 Londinii) fuit compositor Germanicus ac praeclarus psaltes fidium accurate violae cruralis.


Annis inter 1748 et 1758 socius fuit Capellae aulicae Dresdensis et vitam ex anno 1759 Londinii egit. Ibi una cum Ioanne Christiano Bach usque 1782 (quo Bach mortuus est) concentus subnotatoribus reservatos dabat. Ipse musicographus magnus fuit qui inter alia symphonias XXXVI et pro instrumentism chordatis quadricinia XVIII exaravit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • S. M. Helm: Carl Friedrich Abel, Symphonist, Londinii 1953
  • Walter Knape: Bibliographisch-thematisches Verzeichnis der Kompositionen von Karl Friedrich Abel. Ad Portam Editio, Cuxhaven 1971
  • Walter Knape: Karl Friedrich Abel. Leben und Werk eines frühklassischen Komponisten. Bremae: Schünemann 1973. ISBN 3-7961-3036-4

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Carolum Fridericum Abel spectant.
David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!