Carolus Aemilius Franzos

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Karl Emil Franzos, 1891
Berolini: sepulcrum auctoris Austriaci eminentissimi Caroli Aemilii Franzos

Carolus Aemilius Franzos (Karl Emil; natus die 25 Octobris 1848 Chortkiv in urbe Podoliae, in regione Tarnopolitana Ucrainae, mortuus die 28 Ianuarii 1904 Berolini) Austriacus scriptor fuit. Splendidum in modum mores atque habitus Iudaeorum depinxit atque litteris tradidit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Filius medici cuiusdam superioris annos pueriles ad Chortkiv peregit, quod oppidum in mythistoriis velut Barnow apparet. Patre mox mortuo gymnasium Czernovici frequentavit ubi lingua Theodisca instruebatur. Annis inter 1867 et 1872 iuribus studebat Vindobonae et Graecii - ad infinitum. Annis autem inter 1872 et 1876 Europam mediam omnem, Russiam, Turciam, Aegyptum visitavit antequam anno 1877 Vindobonae habitare coepit. Ibi moderatus est annis inter 1882 et 1885 periodicum "Neue Illustrierte Zeitung". Postea Berolinum petivit ubi edidit periodicum "Deutsche Dichtung" quod ipse anno 1886 condiderat; bis in mense ista folia prelis mandabantur.

Momentum scriptorium[recensere | fontem recensere]

Franzos prima vice in scaenis scriptoriis se produxit diegematibus praetitulatis »Halbasien. Kulturbilder aus Galizien, der Bukowina, Südrußland und Rumänien« (Lipsiae 1876) ubi optime aspectus varii ab infantia accepti ad imaginem grandem culturalem componuntur. Quod opus multas in linguas Europaeas conversum est. Narrationes illas continuatum in lucem prolata sunt opera haec: »Vom Don zur Donau. Neue Kulturbilder aus Halbasien« (Lipsiae 1878) et »Aus der großen Ebene« (Stuttgardiae 1888). Insuper exaravit haec: »Die Juden von Barnow«, diegemata (Stuttgardiae 1877); »Junge Liebe«, historias duas (Vratislaviae 1878); »Stille Geschichten« (Dresdae 1880); historiunculam: »Moschko von Parma« (Vratislaviae 1880) et mythistoriam »Ein Kampf ums Recht« (Vratislaviae 1881); »Mein Franz«, diegema in rimis (Lipsiae 1883); »Der Präsident« (Berolini 1884); »Die Reise nach dem Schicksal« (Stuttgardiae 1885); »Tragische Novellen« (Stuttgardiae 1886); »Der Schatten« (Stuttgardiae 1888); »Judith Trachtenberg«, mythistoriam (Vratislaviae 1890); »Der Gott des alten Doktors« (Berolini 1892); »Der Wahrheitsucher«, mythistoriam (Ienae 1894); »Ungeschickte Leute« (Ienae 1894); »Der kleine Martin« (Berolini 1896); »Leib Weihnachtskuchen und sein Kind« (Berolini 1896); »Allerlei Geister« (Berolini 1897); »Mann und Weib« (Berolini 1899) et »Deutsche Fahrten«, imagines viatorias (Series prima: Aus Anhalt und Thüringen, Berolini 1903). En opera quae quasi omnia genere scribendi admirabili necnon argumentis captantibus esse constat.

Franzos munere editoris quoque fungebatur: Georgii Büchner (»Georg Büchners sämtliche Werke und handschriftlichen Nachlaß«, Francofurti 1879), »Deutsches Dichterbuch aus Österreich« (Lipsiae 1883) et »Die Suggestion und die Dichtung«, expertorum symbolas, Berlino 1892). Neque taceatur de editione operis »Geschichte des Erstlingswerks« (Lipsiae 1894) ubi diversi scriptores recentiores praesentantur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Fons[recensere | fontem recensere]

Meyers Großes Konversations-Lexikon, vol 7. Lipsiae 1907, p. 4, quod relegi potest hic in interreti.