Latinitas bona

Carola Wight

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Carola Wight (Karol Wight) est a die 20 Iunii 2007 curator superior antiquitatum apud Museum Getty, Marionis True successor; in quo museo ab anno 1991 laboravit et ab anno 1997 fuit curator adsociata. Alumna est universitatis Californiensis Angelopolitanae, ubi doctoratum in historia artium anno 1991 meruit. Praecipue antiquitatibus vitreis Graecis et Romanis studet. Villa Getty ante annum 2006 ob restructuram clausa, Wight cum aliis novam antiquitatum et villae ipsius rationem cogitavit et ordinavit. Expositiones multas curavit, inter quas iuxta 2002 Olympia Hiemalia "Athletes in Antiquity"; anno 2006 apud villam Getty renovatam "Molten Color: Glassmaking in Antiquity"; ibidem anno 2007 cum aliis "Greeks on the Black Sea: Ancient Art from the Hermitage"; anno 2008 cum David Whitehouse apud Museum Vitri Corning "Reflecting Antiquity: Modern Glass Inspired by Ancient Rome".

Opera[recensere | fontem recensere]

  • 1988 (cum Guntram Koch): Roman Funerary Sculpture: Catalogue of the Collections ISBN 978-0-89236-085-7
  • 2005 (cum Catherine Hess): Looking at Glass: a guide to terms, styles and techniques ISBN 978-0-89236-750-4
  • 2006: "Ancient art: new acquisitions at the Getty Museum" in Apollo (Feb. 2006)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.