Campitelli

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Campitelli
Insigne regionis Campitelli

Campitelli est regio X (Italiane rione vocata) urbis Romae. Montes Capitolium et Palatinum, qui ad notissimos illos septem montes Romae pertinent, comprehendit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Nomen regionis Campitelli, ut plurimi arbitrantur, a verbo Latino Capitolium deductum est.

Insigne[recensere | fontem recensere]

Insigne caput draconis demonstrat. Fabulam commemorat, secundum quam Silvester I papa draconem, qui in ruinis Aedis Castoris in Foro Romano habitavisset, fugavisse traditur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]