Camillus Doucet
Camillus vulgo Camille Doucet (Lutetiae natus die 16 Maii 1812; ibidem mortuus die 1 Aprilis 1895) fuit etiam scaenicus scriptor et poeta Francicus. In Academiam Francicam anno 1865 cooptatus est; undeviginti annos, ab anno 1876 usque ad annum 1895, academiae secretarius perpetuus fuit.
Vita
[recensere | fontem recensere]Studiis iurisprudentiae perfectis ad scaenicos labores transiit et anno 1853 nominatus est rector administratorius scaenarum omnium Francogallicarum. Anno 1863 autem theatrorum caput creatus est quae sub administrationis imperialis aegide. Post duos annos cooptatus est in Academiam Francicam ubi secretarii perennis munus ei tributum est propter levitatem verborum diplomaticam atque amabilitatem..
Inter comoedias eius notissimae hae: »Un jeune homme« (1841); »L'avocat de sa cause« (1842); »La chasse aux fripons« (1846) und »Le fruit défendu« (1857; fortasse opus optimum). Collectio »Comédies en vers« edita est anno 1855, liber »Oeuvres complètes« anno 1875 duobus in voluminibus.
Nexus externus
[recensere | fontem recensere]- Biographia apud Academiam Francicam
- Scaturigo Vicifontis