Cadistus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Cadistus, Cadistum Geographia Antiqua Mons et Promunturium Cretae Insulae. De eo refertur in:

  1. C. Plinii Sec. Naturalis Historia 4,12,59: "... montes Cadistus, Idaeus, Dictynnaeus, Corycus", id est, sequentia locorum ab Oriente in Vesperum, Cadistus ortu Idei Montis ponitur;
  2. C. Plinii Sec. Naturalis Historia 4,12,60: "(ipsa) [Creta] abest... Cadisto a Malea Peloponnesi LXXV milia p.", id est, si spatium a Peloponnesii Promunturio circiter 110 km. sit, Cadistum Psacon sive Corycum esse; aliter, si distantia CLXXV milia p. (sive 260 km.) intelligatur, Cadistum paulo exortu Heraclaeae situm exstat;
  3. C. Plinii Sec. Naturalis Historia 4,12,71: "Astypalaea... abest a Cadisto Cretae CXXV milia p.", id est 185 km. quando, traiectu per Anaphem, Theram et Diam, Astypalaea plus minus 200 km. ab Heraclaea abest;
  4. Anonimi Ravennatis Cosmographia 5,21,17ss: "... Chersonessos Gnosos Cadistum Eraclium ...", id est inter Cretae civitates Chersonessum et Heraclaeam Cadistus ponitur.
Bullet yellow.png Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.