Burt Bacharach

E Vicipaedia
Burt Bacharach canit (anno 2008).

Burt Bacharach (natus Kansanopoli in Missuria die 12 Maii 1928; mortuus Angelopoli in California die 8 Februarii 2023[1][2][3]) fuit compositor, compositor carminum, suorum carminum actor, discorum choragus, et clavilista Americanus, qui inter maximos potentissimosque musicae popularis musicos saeculi vicensimi late aestimatur.[4][5] Permulta carmina populo grata ex annis 1950 composuit, multis cum Hal David poeta collatis. Eius compositionibus sunt inusitata chordarum sequentia, ab eius experientia harmoniarum iazzensium mota, et insueta instrumenta pro orchestris parvis designata. Ipse multa ex suis operibus in discis impressis ordinavit, conduxit, produxit.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Burt Bacharach spectant.
  • Situs interretialis Burt Bacharach proprius. (Anglice)