Brianus Sandoval
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 5 Augusti 1963; Redding
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Brian Edward Sandoval
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Brian Edward Sandoval
Familia
Coniunx: Kathleen Teipner Sandoval
Brianus Sandoval, praenominibus vulgaribus Brian Edward (Redding in oppido Californiae natus die 5 Augusti 1963) est politicus Nivatae.
Proavis Mexicanis, Reno in urbe educatus, Brianus Sandoval alumnus est universitatis Nivatensis in eadem urbe et scholae iuris universitatis civicae Ohiensis. Iuris consultus operam dedit. Legatus est conventui Nivatensi ab anno 1994 usque in 1998. Advocatus generalis huius civitatis anno 2002 electus est. Iudex fuit curiae districtus Nivatensis, primus Hispanicorum, a die 26 Octobris 2005 ad 15 Septembris 2009. Gubernator civitatis a die 3 Ianuarii 2011 meret, iam bis ad hoc officium electus.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Brianum Sandoval spectant. |
- Situs privatus
- Vita apud regimen Nivatense
- Vita apud curiam districtus Nivatensis (2006)
- "Brian Sandoval '89: Nevada's First Hispanic U.S. District Judge"
Gubernatores Nivatae 1864–