Brianus Sandoval

E Vicipaedia
Wikidata Brianus Sandoval
Res apud Vicidata repertae:
Brianus Sandoval: imago
Brianus Sandoval: imago
Brianus Sandoval: subscriptio
Brianus Sandoval: subscriptio
Nativitas: 5 Augusti 1963; Redding
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Brian Edward Sandoval

Familia

Coniunx: Kathleen Teipner Sandoval

Brianus Sandoval, praenominibus vulgaribus Brian Edward (Redding in oppido Californiae natus die 5 Augusti 1963) est politicus Nivatae.

Proavis Mexicanis, Reno in urbe educatus, Brianus Sandoval alumnus est universitatis Nivatensis in eadem urbe et scholae iuris universitatis civicae Ohiensis. Iuris consultus operam dedit. Legatus est conventui Nivatensi ab anno 1994 usque in 1998. Advocatus generalis huius civitatis anno 2002 electus est. Iudex fuit curiae districtus Nivatensis, primus Hispanicorum, a die 26 Octobris 2005 ad 15 Septembris 2009. Gubernator civitatis a die 3 Ianuarii 2011 meret, iam bis ad hoc officium electus.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Brianum Sandoval spectant.