Breviarium Pii X

Latinitas bona
E Vicipaedia

Reformatio breviarii Pii X, auctoritate facta, formavit editionem Divinii Officii 150 continentem psalmos, per cursum hebdomadae distributos, repetitionem amovens quae antiquius Breviarium Romanum distinguebat. Ita persolvebatur:

  • Matutinum dicitur noctu.
Tres nocturni (vel, in feriis vel festis simplicibus, unum nocturnum), ex novem psalmis cum antiphonis et novem (vel, in feriis et festis simplicibus, tribus) lectionibus et responsoriis; ultimo loco in Dominicis et festis dicitur hymnus Te Deum.
  • Laudes cantantur ad primam lucem.
Quattuor psalmi et unum canticum Veteris Testamenti cum antiphonis praecedent capitulo, hymno cum versiculo. Canticum Zachariae (Benedictus) cum antiphona, preces feriales, si occurrant, et oratio diei horam concludunt.

In choro Matutinum et Laudes sine intermissione persolventur; in privata autem recitatione separari possunt, et frequenter die praecedenti anticipati sunt.

  • Prima, dicitur versus horam primam (i.e. circa 6:00).
Ordo similis est ut infra ad Tertiam etc. horam, augmentatus cum precibus ferialibus vel dominicalibus et cum sollemni absolutione capituli, ex traditionibus monasticis pro sanctificatione laboris diei sumptis.
  • Tertia, Sexta, ac Nona dicuntur versus horam tertiam, sextam, vel nonam diei (i.e. circa 9:00, 12:00, et 3:00).
Horae minores constant ex hymno, tres psalmis cum antiphonis, responsorio brevi, versiculo, et cum oratione diei concluduntur.
  • Vesperae cantantur ad lucernarium (i.e. circa 18:00).
Vesperae habent quinque psalmos et carent cantico Veteris Testamenti aliisque partibus ut in Laudibus; sed pro cantico Benedictus, Canticum Beatae Mariae Virginis (Magnificat) cantatur.
  • Completorium finem dat diei.
Constat ex lectione brevi, confessione, tres psalmis, versiculo, hymno, responsorio brevi cum versiculo, Cantico Simeonis (Nunc dimittis), precibus ferialibus et dominicalibus (si occurrunt), oratione et ultima Beatae Mariae Virginis antiphona.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]