Cancer terrestris

E Vicipaedia
(Redirectum de Brachyura terrestria)
Jump to navigation Jump to search
Cancer terrestris Johngarthia lagostoma (Gecarcinidae) Insulae Ascensionis invenitur, ubi maximum animal terrestre endemicum est.

Cancer terrestris[1] est quilibet ex nonnullis stirpibus brachyurorum quae se evolverunt ut praecipue terram habitent. Exempla cancrorum terrestrium inveniuntur in familiis Gecarcinidarum et Gegarcinucidarum, atque in certis aliarum familiarum generibus, sicut Sesarma,[2] sed vocabulum cancer terrestris saepe solum familiam Gecarcinidarum significare adhibetur.[3]

Terrestrialitas et migratio[recensere | fontem recensere]

Non fit distinctio clara inter cancros terrestres, partim terrestres, et aquatiles.[3] Potius, cancri veri continuum terrestrialitatis monstrant, quamquam cancri tantum ad terram maxime accommodati iam ad aquam ad solvenda ova redire debent.[4] Nonnullae species cancrorum terrestrium multa chiliometra a mari inveni possunt, sed eis quotannis faciendum est migrationes ad mare.[4] Exempli gratia, post hippalum Oceani Indici, singuli Gecarcoidearum natalis Insulae Christi Natalis per saturam migrant, vivam quidem cancrorum tapetam formantes. Haec animalia possunt migrare usque ad 1.46 chiliometra per diem, et usque ad 4 chiliometra in toto.[5]

Oecologiae[recensere | fontem recensere]

Cancri terrestres ex brachyuris aquae dulcis saepe evoluti sunt, quia mutationes physiologicae ad vivendum in aqua dulci necessariae sunt praeaccommodationes ad vitam terrestrem.[6] In nonnullis insulis oceanicis, cancri terrestres summam pyramidem energiae occupant.[3]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Cancer terrestris": vide e.g. rubricam imaginis
  2. Richard G. Hartnoll, "Biology of the land crabs: an introduction," in Evolution, systematics, and geographical distribution, ed. Warren W. Burggren et Brian Robert McMahon (Cambridge University Press, 1988), ISBN 978-0-521-30690-4, pp. 6–54.
  3. 3.0 3.1 3.2 Warren W. Burggren et Brian Robert McMahon, "Biology of the land crabs: an introduction," in Biology of the Land Crabs, ed. Warren W. Burggren et Brian Robert McMahon, 1–5 (Cambridge University Press, 1988), ISBN 978-0-521-30690-4
  4. 4.0 4.1 Colin Little, "Life on Land," in The Terrestrial Invasion: an Ecophysiological Approach to the Origins of Land Animals, 201–275, in serie Cambridge Studies in Ecology (Cambridge University Press, 1990), ISBN 978-0-521-33669-7.
  5. Ben Hoare, Animal Migration: Remarkable Journeys in the Wild (University of California Press, 2009), ISBN 978-0-520-25823-5, capitulum "Red Crab," 74–75.
  6. Michael Dobson, "Freshwater crabs in Africa,"Freshwater Forum 21(2004):3–26; PDF.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]