Botulus e caril

E Vicipaedia
(Redirectum de Botulus carii)
Jump to navigation Jump to search
Botulus e caril dissectus

Botulus e caril,[1] Theodisce Currywurst, est cibus praecipue in Germania popularis, qui post secundum bellum mundanum Berolini inventus esse dicitur.

Factus e carne porcina botulus primo assus, tunc aut pulvere carii aspersus aut liquamine lycopersico pulverem carii continenti fundatus est.

Boleti carii in thermopoliis parvo pretio vendi solent.

Uwe Timm scriptor Germanicus fabulam de inventione botuli carii scripsit et Heribertus Grönemeyer cantor Germanicus de botulo carii carmen fecit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Petra Boden: Die Berliner Currywurst. Editio q, be.bra Verlag, Berolini 2010.
  • Uwe Timm: Die Entdeckung der Currywurst. Kiepenheuer und Witsch, Coloniae 1993; dtv, Monachi 2008.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad botulum carii spectant.