Blastobasidae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Blastobasidae
Blastobasis adustella adultus ex Lincolniensi Comitatu
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Arthropoda
Classis: Insecta
Ordo: Lepidoptera
Superfamilia: Gelechioidea
Familia: Blastobasidae (disputata)
Meyrick, 1894
Diversity
Circa 24 genera et 377 species
Synonyma
  • Pigritiae Dietz, 1910
  • Butalinae Walsingham, 1890
  • Holcocerini Adamski & Brown, 1989

Blastobasidae sunt familia papilionum superfamiliae Gelechioideorum. Cuius species inveniri possunt paene ubique in orbe terrarum, quamquam in nonnullis regionibus endemicae non sunt, sed ab hominibus introductae sunt. Haec lepidoptera in nonnullis ordinibus in subfamilia Blastobasinis familiae Coleophoridarum ponuntur. Symmocidae aliquando in Blastobasidis ut subfamilia vel tribus ponuntur, praecipue cum ambo inter Coleophoridas perscribuntur.[1] [2][3]

Descriptio et oecologia[recensere | fontem recensere]

Adulti plerumque sunt papiliones parvi et tenues, qui proprietatibus conspicuis et propriis carere facile videntur. Eduardus Meyrick, entomologus clarus, gregem olim descripsit "papiliones obscuros et hebetes, certe minime blandissima Lepidopterorum familia."[4] Eorum colores plerumque sunt spadices, sine lineis acutis vel magnis maculis.[5]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. You Ning Su 2012.
  2. "Blastobasidae". Version 2.1. Fauna Europaea. December 22, 2009 
  3. "Coleophoridae". Tree of Life Web Project. May 1, 2008 .
  4. Anglice: "obscure and dull-coloured moths, decidedly the least attractive family of Lepidoptera."
  5. Watson et Dallwitz 2009.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Su, You Ning, compilator. 2012. Family Blastobasidae. In Australian Faunal Directory. Australian Biological Resources Study, Department of the Environment, Water, Heritage and the Arts.
  • Watson, L., et M. J. Dallwitz. 2009. Blastobasidae. In British Insects: The Families of Lepidoptera, 28 Augusti.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Blastobasidas spectant.