Latinitas bona

Bibliotheca Nationalis Kosoviensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Imago bibliothecae nationalis

Bibliotheca Nationalis Kosoviensis (Albanice Biblioteka Kombëtare e Kosovës) est bibliotheca hodie Pristinae stans, anno 1944 in urbe Petrizeni[sq] condita. Propositum huius bibliothecae est institutio retis bibliothecarum in Kosovia.

Bibliotheca archivia diariorum possidet. Aedificium ab Andrea Mutnjaković delineatum est.

Aliae bibliothecae in Pristina[recensere | fontem recensere]

Exstant aliae bibliothecae in Kosovia, e.g. Bibliotheca Academiae Scientiae Artiumque Kosoviensis, Bibliotheca Publica Hivzi Sulejmani, Bibliotheca Instituti Albanologici necnon aliae apud varia instituta creatae.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Situs publicus (Albanice)