Bibliotheca Kopavogensis

Coordinata: 64°06.693′N 21°54.542′W / 64.11155°N 21.909033°W / 64.11155; -21.909033
E Vicipaedia

Bibliotheca Copavocensis (Islandice Bókasafn Kópavogs) est bibliotheca Islandica, quae Kópavogur urbe sita est. Pars est Domuum Culturae Copavocensium, quorum aliae partes sunt Museum Artium Copavocense (Gerðarsafn), Museum Naturale Copavocense (Náttúrufræðistofa Kópavogs), et Aula (Salurinn). Prius erat Archivum Copavocense (Héraðsskjalasafn Kópavogs) pars earum, sed mense Aprili anno 2023 a Concilio Municipali Copavoci dissolutum est. Non solum bibliotheca, sed etiam quoque locus musicae, horarum litterariarum, acroasium, coronarum legendi, et artium est. Casa bibliothecae in Via Hamraburgense 6A patet, ramo Lindascholense in Nupalinde 7. In collegio cum Bibliotheca Gardabaeënsi et Bibliotheca Hafnarfiordia est, ut quaeque omni loco commoda capere et reddere possit.

Directores[recensere | fontem recensere]

  • Jonas Varius 1953-1977
  • Hravnus Andres Hoerdi filius 1977-2015 (sed librarius anno 1976 fuerat)
  • Lisa Zachrison Valdimari filia 2015-nunc.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]