Bellum omnium pater

E Vicipaedia

Ὁ πόλεμος ἁπάντων πατήρ, id est "bellum omnium pater", est proverbium.

Heraclitus primus eo utitur:

Πόλεμος πάντων μὲν πατήρ ἐστι, πάντων δὲ βασιλεύς, καὶ τοὺς μὲν θεοὺς ἔδειξε τοὺς δὲ ἀνθρώπους, τοὺς μὲν δούλους ἐποίησε τοὺς δὲ ἐλευθέρους[1].
(bellum omnium pater est, omnium rex, et hos deos demonstravit, illos homines, hos servos fecit, illos liberos)

Lucianus veluti proverbio jactatum refert in commentario De ratione conscribendae historiae: «Μᾶλλον δὲ Θουκυδίδαι καὶ Ἡρόδοτοι καὶ Ξενοφῶντες ἡμῖν ἅπαντες. Καὶ ὡς ἔοικεν ἀληθὲς ἄρ᾿ ἦν ἐκεῖνο τὸ Πόλεμος ἁπάντων πατήρ, εἴ γε καὶ συγγραφέας τοσούτους ἀνέφυσεν ὑπο μιᾷ τῇ πληγῇ», id est «Quin potius Thucydides, Herodoti, Xenophontes nobis erant omneis. Adeo, ut verum esse videretur illud, quod dicitur, bellum rerum omnium pater, siquidem tam multos scriptores produxit unico ictu». Proverbium ideo dictum est, quod bellum omnium rerum novandarum auctor est, ut ex eo veluti nata videantur universa. Nisi quis malit ad philosophorum quorundam decretum referre, qui dixerunt rerum summam e lite progigni.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Desiderius Erasmus, Adagia, III.5, 246

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vorsokr., frg. 53.